Glose
In nomine Christi.Cum sit regula Ecclesiae, baptismum tradi in nomine Trinitatis. Lucas tamen testatur in nomine Jesu Christi illum dari. Quod Ambrosius solvens, dicit per unitatem nominis mysterium plenum fieri, quia qui Christum dicit, et Patrem a quo Filius, et Spiritum sanctum etiam designat: qui etiam Patrem dicit, et Filium et Spiritum paritet ostendit: et qui Spiritum nominat, Patrem a quo procedit Spiritus, et Filium, cujus etiam Spiritus est, nuncupat. Unde, ut rationi copuletur auctoritas, etiam in Spiritu baptizatur, secundum illud:Vos autem baptizabimini in Spiritu sancto[Act. 11.], et Apostolus:In uno Spiritu baptizati sumus[I Cor. 12.].